BENE Meriti

BENE Meriti
BENE Meriti
Meriti, praemiis variis apud varias Gentes decorari consuevêre, ab omni aevo. Aegyptii moris crat, ut eorum memoriam sacris ad posteros symbolis propagarent: Unde beneficiis Iosephi exprimendis signum bove nullum magis idoneum iudicantes, bovem voluerunt ali a Sacerdotibus ac Opulo cum grata eius benesicii commemoratione monstrari: qui honor cum civilis primum esset, tandem in divinum, degeneravit, indeque Apis Serapisque exsculptus est, Gerh. Ioh. Voss. de Idolol l. 1. c. 29. Apud Athenienses, corum qui de Republ. praeclare essent meriti, praemia fuêre, Προεδρία in Theatris, Σίτησις seu Epulum in Prytaneio; Statuae, eaeque ut plurimum in Foro positae; Monumentum publice exstructum in Ceramico suburbano: Coronae, a Populo aut Senatu collatae; Excusatio munerum; demortuorum pto contione Laudatio etc. de quibus vide Sam. Peritum Comm. in LL. Attic. l. 3. tit. 6. et l. 6. tit. 8. Apud Romanos etiam statuis donabantur tales; particulatim vero, effigies eorum ferebatur in pompa Circensi; nomen item referebatur in hymnos Saliares, quem honorem contigisse etiam Mamurio Veturio et Luciae Volumniae, legimus apud Varrorem de L. I. l. 5. et 8. quemadmodum apud Athenienses praefatos, nomina Minervae quoque intexebantur peplo: Unde Viri praestantes dicti Proverbiô ἄξιοι πέπλου, digni peplô, ut videre est apud Aristoph. Equitib. Et hi honores civiles fuêre: qui, sicut de Aegyptiis notavimus, apud Gentes praedictas alia sque, non raro in heroicos divinolque abiêre; nec enim alii Heroes vel Dii animales eorum, quam homines bene de publico meriti, fuêre, ut Baruchus iam annotavit, et eruditissime ostendit Vossius de orig. et progr. Idolol, totô librô primô. Nec omittendae cantiones, quibus apud Gentes plerasque, fortium virorum gesta decantari consuevisse legimus: unde, ut de aliis taceam, Germani, inquit Tacitus de mor. Germ. c. 2. §. 3. celebrant carminibus antiquis (quod unum apud illos memoriae et annalium genus est) Tuistonem Deum terrâ editunt. et filium Mannum, originem gentis conditoresque. Idem de Arminio Cheruscorum Principe Annal. l. 2. c. 83. Canitur abhuc apud barbaras gentes: et Eginhardus de Carolo M. in eius vita, Barbara et antiquissima carmina, quibus veterum Regum actus ac bella canebantur, scripsit, memorieaeque mandavit. Quod apud Gothos quoque factitatum esse, restatur Iornandes. E qua origine Magistros cantilenarum (die Meistersanger) qui quamlibet Historiam sive sacram sive profanam, in rhythmos ac certas carminum leges componunt, illasque fuas cantilenas (die Meistergesange) propositis brabeis, in publica hominum corona, concinere solent, morem suum hausisse, conicit Matth. Berneggerus Quaest. 5. in Tacit. Germ. et confirmat Ioh.
Trithemius in Histor, Francorum. vide infra ubi de iis, insuper quaedam voce Praemia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Blöchinger — Matthäus Blöchinger Matthäus Blöchinger (auch: Plochinger, Blochinger, Plöchinger, Blocher; * 1520 in Wittenberg; † 17. Dezember 1584 in Kemberg[1]) war ein deutscher Mathematiker, Philologe und lutherischer Theologe. Inhaltsverz …   Deutsch Wikipedia

  • Hans Meinzolt — (* 27. Oktober 1887 in Bächingen an der Brenz; † 20. April 1967 in Weßling) war Landrat in Kirchheimbolanden, bayerischer Staatssekretär, Honorarprofessor an der Technischen Universität München und Vizepräsident des Evangelisch lutherischen… …   Deutsch Wikipedia

  • Heinz Haffter — (* 1. Juni 1905 in Berg TG; † 9. September 1998 in Frauenfeld) war ein Schweizer klassischer Philologe. Leben Nach dem ersten Lateinunterricht im Pfarrhaus von Berg zog Haffters Familie 1921 in die Gegend von Winterthur, wo er das altsprachliche… …   Deutsch Wikipedia

  • Lappius — Nicodemus Lappius (* 20. Oktober 1582 Remda, Stadtremda in der Grafschaft Gleichen, Thüringen; † 8. November 1663 Arnstadt in der Grafschaft Schwarzburg) war ein sächsisch coburgischer Hofprediger, später Superintendent von Arnstadt.… …   Deutsch Wikipedia

  • Mathäus Plochinger — Matthäus Blöchinger Matthäus Blöchinger (auch: Plochinger, Blochinger, Plöchinger, Blocher; * 1520 in Wittenberg; † 17. Dezember 1584 in Kemberg[1]) war ein deutscher Mathematiker, Philologe und lutherischer Theologe. Inhaltsverz …   Deutsch Wikipedia

  • Matthäus Blochinger — Matthäus Blöchinger Matthäus Blöchinger (auch: Plochinger, Blochinger, Plöchinger, Blocher; * 1520 in Wittenberg; † 17. Dezember 1584 in Kemberg[1]) war ein deutscher Mathematiker, Philologe und lutherischer Theologe. Inhaltsverz …   Deutsch Wikipedia

  • Matthäus Blöchinger — (auch: Plochinger, Blochinger, Plöchinger, Blocher; * 1520 in Wittenberg; † 17. Dezember 1584 in Kemberg[1]) war ein deutscher Mathematiker, Philologe und lutherischer Theologe …   Deutsch Wikipedia

  • Nicodemus Lappius — (* 20. Oktober 1582 in Remda, Stadtremda in der Grafschaft Gleichen, Thüringen; † 8. November 1663 in Arnstadt in der Grafschaft Schwarzburg) war ein sächsisch coburgischer Hofprediger, später Superintendent von Arnstadt, Bibelübersetzer und… …   Deutsch Wikipedia

  • Circé — Pour les articles homonymes, voir Circé (homonymie). Circé offrant une coupe à Ulysse, v. 490 480 av. J. C., Musée national archéologiqu …   Wikipédia en Français

  • Feronia — FERONIA, æ, eine Göttinn in Italien, in deren Tempel, welcher den Sabinern und Lateinern gemein war, die Knechte ihre Hüte, und also auch ihre Freyheit zu empfangen pflegten. Es hatten ihr denselben einige Lacedämonier erbauet, welche, wegen des… …   Gründliches mythologisches Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”